« »
 
[]« Regnans » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 095c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGNANS
REGNANS, pro Imperans, legitur apud Goldastum in Chartis 28. 47. 81. et 86.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regnante Christo, Formula notis Chartarum arithmeticis olim sæpe superaddita, pro scriptoris arbitrio, nulla unquam certa lege, neque occasione excommunicationis, qua Philippus I. ob Bertæ repudium et Bertradam superductam semel atque iterum percussus est, ut quidam somniarunt : quod quam a vero abhorreat, tam valide ac manifeste demonstrarunt Beslius et Blondellus, ut nemo contra obmutire in posterum ausurus sit impune, inquit Mabillonius Diplom. pag. 204. Et certe longe ante hanc excommunicationem, anno scilicet 889. habemus Chartam
anno 11. quo mortuus est Karolus Imperator, Regnante Domino nostro Jesu Christo, nobis autem expectante Rege ab ipso largitore
. Hæc apud Baluzium in Notis ad Actum cxxxvii. 1. tom. 2. Capitul. col. 1535. et seq. ubi plura laudat vetera monumenta Philippo I. antiquiora, in quibus exstat hæc formula. Adde Mabillon. Diplom. pag. 199. 201. 422. etc. Verba autem Regem expectante vel sperante quæ sæpius Regnante Christo subjunguntur, interregnum significant, non semper in toto regno, sed interdum in peculiari provincia in qua Charta condita est, nempe quod in ea provincia novus Rex necdum pro vero Rege haberetur. Vide novam Historiam Occitan. tom. 2. pag. 164. num. 87.
P. Carpentier, 1766.
Sæpius ex pio tantum animi affectu additur, ut ex tribus Chartis subsequentibus, præter alias, patet. Charta Boson. milit. in Chartul. eccl. Vienn. fol. 31. r°. col. 1 :
Hanc Cartam scripsi in mense Januario, anno Domino Regnante et regem expectante.
Alia Riquini Tull. episc. ex Chartul. Cluniac. ch. 198 :
Acta sunt hæc... anno ab incarnatione Domini iiii. ordinationis vero nostræ iv. Indictione iv. epacta ix. concurrente vj. imperante Heinrico IV. Regnante Domino nostro Jesu Christo feliciter. Amen.
Chartul. album Corb. :
Actum est hoc anno ab incarnatione Domini 1135. Regnante eodem Domino nostro Jesu [] Christo, ad laudem et gloriam sui nominis et majestatem ; regnante vero domino Ludovico ad nutum omnipotentis Dei, anno inaugurationis ejus 27. unctionis vero Ludovici junioris anno quarto.