« 3 regressus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 098b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGRESSUS3
3. REGRESSUS, Reditus in possessionem rei dimissæ vel amissæ. Charta Bernardi de S. Walarico
apud Kennettum Antiq. Ambrosden. ad annum 1171. pag. 127 :
Manerium etiam totum de Wulgariscote cum omnibus pertinentiis suis dedi et concessi domino meo Regi... ita quod neque ego neque hæredes mei Regressum habeamus vel calumpniam aliquam versus aliquos de præfato manerio.Defensiones Roberti Delphini contra Guillemum Comtoris apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 283 :
Cum ergo omnibus bonis et actionibus communibus, quoquo modo et ex quacumque causa essent communes, renuntiavit ; sequitur ergo quod huic fideicommisso et actioni pro eo competenti de bonis prædictis non habet Regressum ; quia remittentibus actiones suas non datur Regressus ad eas.Bleynianus Institut. pag. 450 :
Instrumentapro rerum amissarum recuperatione sunt,
Regressus, quando deficiente eo, qui acceperat, aut in casu permutationis evictione subsecuta, res ad dantem revertetur. In re beneficiali maximo in usu est vox Regressus, Practicis nostris Regrés, diciturque de eo qui beneficium ecclesiasticum alteri transmisit aut cum eo permutavit certis conditionibus, quæ si non adimpleantur, primus possessor redire potest in possessionem beneficii transcripti aut permutati : quando vero locus sit regressui a juris canonici peritis quærendum est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regressus per Cessum et decessum, in Præconisatione Hectoris de Rupeforti in Episcopum Tullensem ex Regesto
Cancellariæ Apostolicæ, Hist. Tull. pag. 615.