« »
 
[]« 10 regula » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 099c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGULA10
10. REGULA, pro Regularis, monasticæ regulæ addictus. Charta ann. circ. 992. apud Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Bonincont. part. 2. pag. 316 :
Dominus Petrus, religiosus presbiter et monachus, abbas Regula ipsius monasterii sancti Fidelis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regula Canonica, Norma sacris canonibus consentanea. Capitulare 4. ann. 806. cap. 2 :
Ut omnes Episcopi potestative secundum Regulam canonicam doceant, et regant eorum ministeria, tam in monasteriis virorum quam puellarum, vel in forensibus presbyteris, seu reliquo populo Dei.
Adde lib. 6. Capitul. cap. 246.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regula Canonicorum, Eadem quæ Monachorum. Capitulare Aquisgran. ann. 816. cap. 3 :
Quia vero canonica professio a multis, partim ignorantia, partim desidia, dehonestabatur, operæ pretium duximus, Deo annuente, apud sacrum Conventum ex dictis SS. Patrum... in unam Regulam canonicorum et canonicarum congerere, et canonicis vel sanctimonialibus servandam contradere, ut per eam canonicus ordo absque ambiguitate possit servari. Et quoniam illam sacer Conventus ita etiam laudibus extulit, ut usque ad unum iota observandam percenseret, statuimus ut ab omnibus in eadem professione degentibus indubitanter teneatur, et modis omnibus sive a canonicis sive a sanctimonialibus canonice degentibus deinceps observetur.
Eadem habentur lib. 1. Capitular. cap. 79. et in Addit. 3. cap. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regula Ferrea in judicio ferri candentis adhibita. Chronicon Mutin. ad ann. 1329. apud Murator. tom. 11. col. 119 :
Mutinensibus denegantibus, ut rei veritas se habebat, et Regulam ferream igne calefactam manu sumere offerentibus, quam accipiebant nulla habita læsione ipsi Mutinenses.
Vide in Ferrum candens.
P. Carpentier, 1766.
Vectis, Gall. Barre. Necrol. eccl. Paris. MS. :
Candela quædam integra erit super Regulam ferream, etc. Une Reilhe de fer,
in Lit. remiss. ann. 1481. ex Reg. 209. Chartoph. reg. ch. 189.
Rille,
in aliis ann. 1404. ex Reg. 159. ch. 37. et Raylle, ibid. ch. 110. Vide supra Penna 5.
Regula Sancta, Eadem, quæ S. Benedicti. Vita S. Præjecti :
Monasterium construens, sub norma sanctæ Regulæ ibidem constituit virgines.
Charta Ludovici Pii pro Monasterio Fossatensi in Tabulario ejusd. Monast. fol. 7 :
Ubi olim Monachi sub sancta Regula deguerunt.
Infra Regula S. Benedicti dicitur. Ita Capitulare Pipini Regis Italiæ cap. 11. Paschasius [] Radbertus in Epitaph. Walæ lib. 2. cap. 21. Vita Eigilis Abb. Fuld. num. 6. 21. edit. Mabillonii, idem Eigiles in Vita S. Sturmii num. 20. Sisnaudus Episcopus Iriensis in Charta æræ 952. apud Yepez tom. 4. etc. Id multis vir doctissimus probavit D. Philipp. Bastide Benedictinus in Dissert. de Antiqua Ord. S. Benedicti propagatione cap. 7. et ante eum Sandovallius de Prælio Clavigensi pag. 194. 195. Charta, scripta ann. 20. Ludovici IV. Regis Franc. in Tabulario Conchensi in Ruthenis num. 6 :
Degentes sub Regula S. Benedicti, qui Domino sedulo famulare videntur propter hanc Regulam sanctitatis.
Vide Appendicem ad Capitul. pag. 1421.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Riulle olim nostris pro Regula dictum fuisse discimus ex veteri interpretatione Regulæ S. Benedicti in Codice MS. Corbeiensi, ubi legitur :
En cheste Riulle nous ammoneste sains Benoist aussi comme li peres li fil,
Ausculta o fili.
Regula Sanctorum Patrum, SS. Benedicti scilicet et Columbani. Vide eumdem Bastidam cap. 8. et Joan. Mabillonium in Præfat. ad 4. tomum Vitar. Ord. S. Benedicti num. 37.
L. Favre, 1883–1887.
De modo quo Regula servabatur vel reformabatur in monasteriis Cluniacensibus, legere poteris visitationem quamdam abbatis in Mauziacense conventu factam (an. 1264) :
Cum dominus abbas Clun. Mauzaciense monasterium, tanquam pater abbas ipsius monasterii hoc anno visitaverit et ad reformationem ordinis statuerit in dicto Mauzaciense monasterio ea que sunt inferius annotata, scilicet quod silentium in claustro, monasterio, dormitorio et refectorio cum summa diligentia custodiatur sicut moris est apud Cluniacum et qui in dicto silentio in dictis locis offenderit regulariter in capitulo puniatur... etc.
(Chart. Clun. Coll. Burgund. B. N. t. 82, n° 337.)