« 1 regulares » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 100b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGULARES1
1. REGULARES. Anastasius in Stephano IV. PP. pag. 96 :
Fecit enim et tres Regulares argenteos super rugas, per quas ingrediuntur ad altare, ubi imagines in frontispicio constitutæ sunt.In Hadriano pag. 112 :
Fecit etiam ter beatitudo ejus imagines sex ex laminis argenteis investitas ; ex quibus tres posuit super rugas, qui sunt in introitu Ecclesiæ Presbyterii, ubi et Regularem ex argento investito fecit, et posuit super eumdem Regularem præfatas tres imagines.Mox :
In superiori vero ruga, id est, in medio presbyterii faciens alium Regularem ex argento investito, constituit super eum reliquas tres imagines, etc.In Leone III. pag. 128 :
Fecit et columnas argenteas sex, et Regulares duos ex argento purissimo pens. etc.Pag. 134 :
Atque Regularem ibi super investitum ex argento purissimo, et super ipsum Regularem posuit arcum, et gammadias ex argento,.... nec non et imagines tres, etc.Pag. 135 :
Vela modica de stauraci quatuor, quæ pendent in Regulari ante imaginers... fecit, ubi supra ad Fontes vela Tyria tria, quæ pendent in Regularem ante imagines, etc.In Paschali pag. 149 :
Ubi etiam Regularem ordinavit, quem laminis argenteis superinduxit pens. libr. 20. super quem constituit arcus duos de argento, et gammadias quatuor, etc.Pag. 152 :
Fecit etiam ante vestibulum altaris Rugularem investitum ex laminis argenteis,.... ubi et posuit arcum unum et gammadias, etc.Ex prædictis Bulengerus, et ex eo Ludovicus de la Cerda, Regulares fuisse existimat virgas ligneas aut æreas, quibus vela adducebantur, aut reducebantur : quæ quidem sententia quam a vero absit, ex eo patet, quod Regulares dicantur sustinuisse imagines, arcus et alia ornamenta, et ad eos appensa interdum fuisse vela, quæ etiam imagines inibi stantes velarent : tametsi haud omnino proclive sit divinare, quid fuerint. Id constat, Regulares versus Presbyterium fuisse, quo fere loco rugæ erant, ita ut ferme eo concesserim, ut Regulares fuisse putem id, quod Græci ϰιόνια vocant, Cancellos fusiles Leo Ostiensis : cum etiam ad cancellos altaris vela appenderentur. Isidorus lib. 16. cap. 19. et ex eo Papias :
Regulare æs dicitur, quod ab aliis ductile appellatur, quale omne Cyprium est. Ductile vero dicitur quod malleis producatur : sicut contra fusile, quia funditur.Regula æris, apud Warnefridum de Gestis Longobard. lib. 3. cap. 4. Vide nostram Descriptionem Ædis Sophianæ num. 70. et supra Lauduna.