« Regyrare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 102a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGYRARE
REGYRARE, In gyrum et orbem revolvi, redire :
In Hispaniam Regyravit,Nostris, Il alla refaire un tour en Espagne. Locus est apud Florum lib. 4. cap. 2 :
Bellum postremo in Hispaniam Regyravit,ubi al. Remigravit. Vide Forcellin. Glossæ Lat. Græc. :
Regyrare, περιϰάμψαι.Barthius in Glossario ex Hist. Palæst. Roberti Monachi, apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 114 :
Regirare, equis retro flexis ad suos redire.Rolandinus Patavin. de factis in Marchia Tarvisina lib. 11. cap. 12. apud Murator. tom. 8. col. 335 :
Sic quoque subdola vulpis et versipellis, quod de facto mente putaverat, ad alia diverticula verbis blandiloquiis Regiravit.Active sumitur in Chronico Farfensi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 565 :
Cœpit in tantum prælationem spernere, ut virgæ regiminis, quam manu gestabat, altiora ad terram trahens Regiraret, et ima ejus ad sublime exaltaret.Sic in officio S. Laurentii inducitur S. Martyr tyrannum compellans :
Ecce miser assasti me una parte, Regyra et manduca.Pro quo dixit Ambrosius :
Assum est, inquit, Versa et manduca.Liudprand. Leg. in fin. :
Ne purpura haberem absconditas, mea pallia Regiravit.Girare et Regirare, de rivulo flexuoso dicitur in Diplomate ann. 1158. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 236. Vide Gyrare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regyratus. Cæsarius lib. 4. cap. 44 : Quam, sicut mihi retulit beatæ memoriæ domina Elizabeth ejusdem cœnobii abbatissa, sorores in lecto suo ponentes, et principium Evangelii S. Johannis super eam legentes, mane Regyratam,hoc est in alterum latus conversam, non innixam super cubitum, ut exponunt Macri fratres in Hierolexico.