![[]](img/image.png)
REINFEODARE, in Consuetudine Augustæ Ausciorum MS. ann. 1301. art. 62. dicitur is, qui rem
aliquam sub censu annuo possessam alteri tradit ea conditione, ut eumdem censum solvat
priori domino, cui census ille debebatur :
Item consuetudo est ibidem, quod, si aliquis teneat rem aliquam sub certo sensu annuo præstando, et ille Refeodavit alteri, quod potest secundum usum et morem loci prædicti, ita tamen quod ille, cui fuit Refeodatum, pro parte illi Reinfeodata priorem dominum recognoscere teneatur, et sensum præstare ; si tertia pars, tertiam partem sensus illius, qui pro tota re præstabatur, si media pars, mediam partem sensus, et sic de aliis secundum magis et minus.Vide Feodum.