« Reipus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 104a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REIPUS
REIPUS, Reiphus, Reippus, Pretium emptionis viduæ matrimonii
causa, in Gloss. ad tit. Legis Salicæ 46. qui inscribitur de
Reippus, et in quo agitur de matrimonio viduæ. Wendelinus iteratum
matrimonium vertit, aitque iphus, idipsum esse quod Efa, matrimonium, de
qua voce egimus suo loco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Reipus,
ut recte animadvertit Schilterus, non est ipsum emtionis pretium, sed mulcta pretii non
soluti, præter legem nuptiis celebratis. Alia fuit summa pretii emtionis, alia
Reipi. In primo matrimonio pretium emtionis erat solidus et denarius ; in secundo,
tres solidi cum denario : pœna vero Reipus dicta erat 62. solidorum cum semisse.
Lex Salica tit. laudato § 2. Si vero ista,quæ pro matrimonio cum vidua contrahendo § 1. statuuntur,
non fecerit, illi, cui Reipus debetur, bis mille quingentis denariis, qui faciunt solidoslxxii. cum dimidio, culpabilis judicetur. Sed unde nata vox ? Facile patescit, inquit idem Schilterus. In MS. Regio in inscriptione et indice rubricarum expresse dicitur Reipusse, scilicet a Reip sive Raub et Busse, Mulcta ob raptum, vel quasi ob raptum. Wendelino succinit Eccardus, non recte. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 425.