« »
 
[]« Reliberatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 110c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RELIBERATIO
RELIBERATIO, Restitutio. Litteræ Henrici V. Reg. Angl. ann. 1416. super jocalibus invadiatis, apud Rymer. tom. 9. pag. 405. col. 2 :
Nobis supplicavit, ut Reliberationem colerii prædicti, in forma prædicta nobis factam, recordari... Reliberationem colerii prædicti nobis factam, et in custodia nostra, ut præmittitur, dimissam, recordamur et per præsentes testificamus.
Statuta Placentiæ lib. 4. fol. 40. v° :
Omnia seglaria seu foramina vel meatus, in quibus mittitur vel mitti potest aqua in aliquam viam publicam civitatis, habeant horificium et foramen, ex quibus exit aqua, juxta terram ; ita quod exitus vel Reliberatio non ledat transeuntes.
Ubi Reliberatio, si ad aquam refertur, est quasi ipsa aquæ restitutio seu rejectus ; si vero ad foramen, unde exit, ipse meatus est, quo aqua rejicitur seu emittitur.