« »
 
[]« Religio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 111b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RELIGIO
RELIGIO, Vita Monastica, seu voto, ut vulgo dicimus, religionis adstricta. Salvianus lib. 3. ad Eccles. Cathol. :
Illud durius ac molestius, quod quidam, ut arbitror, filiorum tuorum sub Religionis titulo a Religione dissentiunt, et habitu magis seculum relinquunt, quam sensu.
Eodem Libro :
Licet de conversorum venerabili choro esse videaris, licet Religionem vestibus simules, etc.
Zachæus in Consultat. lib. 3. cap. 3. de Continentibus :
Fides calida est, non tamen fervens, et mens religiosa, non Religioni penitus addicta.
Capitulare ann. 823. et lib. 2. Capitul. cap. 4 :
Ut in monasteriis... sancta Religio observata fiat.
Religionem suscipere, in veteri Epitaphio, Lugduni :
In hoc tumulo conditur bonæ memoriæ Severianus, qui Religionem devota mente suscepit, sic quem anima ad authorem Dominum remeante terrena membra terris reliquit, exactis vitæ annis xxxii. obiit pridie Idus Augustas, resurgit in Christo Domino nostro post Consulat. Longini bis et Fausti.
Ulgerius Scholasticus, deinde Episcopus Andegav. in Epitaphio Marbodi Episc. :
Omnes personæ quæ sunt in Religione,
Ingemuere nimis planctibus et lacrymis.
Sugerius Abb. S. Dionysii Epist. 163 :
Hæc duo potissimum amplexatus sum, videlicet de statuenda Religione in B. Genovefæ Parisiensis, et nobili Compendiensi Ecclesia.
Hugo Flaviniac. in Chronico pag. 262 :
De Ecclesia S. Martini Religionem exturbavit, et secularitatem introduxit.
Adde Vitam S. Adelheidis Abb. sæc. 6. Benedict. part. 1. pag. 141. 147. S. Bernardum Epist. 352. edit. 1690. tom. 1. col. 320. Statuta Ludovici Regis Franc. ann. 1154. tom. 1. Anecd. Marten. col. 438. Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 50. Lobinellum tom. 3. Histor. Paris. in Glossario, etc. Vide Religiositas 2.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Ire ad Religionem, Voto religionis sese adstringere. Scacar. Paschæ ann. 1207. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 15. v°. col. 2 :
Judicatum est quod filia Rogeri Vernai habeat saisinam[] de hoc, unde pater suus fuit saisitus, quando ivit ad Religionem.
P. Carpentier, 1766.
Religio, Religiosus ordo, monasterium. Charta Goffredi comit. Andegav. ann. 1143. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 156 :
Cum cogente necessitate guerrarum, quas in Normannia habemus, ab ecclesiis et Religionibus Andegaviæ nos quærere subsidia, oporteret, etc.
Libert. Clarimont. ann. 1248. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 601. art. 26 :
Retinemus eciam quod nullus bona sua immobilia in manu Religionis cujusdam, nisi de licentia nostra, possit legare, seu aliquo modo alienare. Religion,
Domus religiosa, in Lit. remiss. ann. 1478. ex Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 1034 :
Frere Jehan Cartier hermite mena les supplians en une Religion de la Trinité, nommée la Gloire-Dieu.
L. Henschel, 1840–1850.
Religio Nova, Ordo Cisterciensis, in charta ann. 1201. apud Schœpflin. in Alsat. Diplom. num. 370. tom. 1. pag. 311.
P. Carpentier, 1766.
In Religione Promittere. Formula juramenti ab abbatibus et monachis usurpata. Charta Felicii abb. Cellæ Trec. ann. 1267. ex Chartul. Campan. fol. 305 :
Quod siquidem abonamentum seu transactionem in Religione nostra promittimus, quatenus in nobis est, tenere, adimplere et in nullo contravenire in futurum.
Religio, pro Religiosi, seu potius Viri ecclesiastici. Confirmatio manumissionis servi factæ a Remigio Archiepisc. Lugdunensi per Carolum Regem Burgundiæ filium Lotharii Imp. tom. 12. Spicilegii Acheriani :
Ut si quid reliqui manumissi, qui a Religionibus hoc modo noscuntur esse relaxati atque ingenui, etc.
Adde S. Ferreolum in Regula cap. 5. S. Fructuosum in Regula cap. 14. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Religio Dei, Dei cultus, apud veterem Interpretem S. Irenæi lib. 1. cap. 16. num. 3.
Homo Religionis, Religiosus. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 18 :
Hic admonere volumus nullo modo licere homini Religionis vestimentum aliquod pro vilitate, id est nec pro forma, nec pro pretio respuere.
Religiosi, Voto religionis adstricti. Salvianus lib. 5. de Gubern. Dei :
Multi etiam Religiosi, imo sub specie religionis vitiis secularibus mancipati : qui scilicet post veterum flagitiorum probrosa crimina, titulo sanctitatis sibimet inscripto, non conversatione alii, sed professione nomen tantum demutavere, non vitam : et summum divini cultus habitum magis quam actum existimantes, vestem tantummodo exuere, non mentem.
Idem in Præfat. librorum ad Eccl. Cathol. :
Idem morbus hic non secularium tantum est, sed etiam eorum qui sibi nomen Religionis usurpant.
Et lib. 2. ad Eccles. Cathol. :
Intelligant omnes Religiosi non satis se Deo reddere, etiamsi universas dederint facultates, quia licet sua cuncta dispensent, ipsos se tamen debent.
Eodem lib. :
Religio scientia est Dei, ac per hoc omnis Religiosus hoc ipso quod religionem sequitur, Dei se voluntatem nosse testatur. Professio itaque religionis non auffert debitum, sed auget ; quia assumptio Religiosi nominis sponsio est devotionis : ac per hoc tanto plus quispiam debet opere, quanto plus promiserit professione, etc.
Adde lib. 3. ubi de bonis religiosorum agit, et lib. 4. Concilium Tolet. IV. cap. 53 :
Religiosi propriæ regionis, (forte Religionis) qui nec inter Clericos, nec inter Monachos habentur, sive hi qui per diversa loca vagi fuerint, ab Episcopis... [] coerceantur.
Will. Brito lib. 1. Philippid. :
Nil toga ruricolæ, nil frocus Religioso,
Nil fragilis sexus mulieri, nil sacer ordo
Presbytero prodest.
Vide Gerbertum Epist. 88. Kennettum in Glossario ad calcem Antiq. Ambrosden. et Thomam Blount in Nomolexico, Acherium tom. 8. Spicil. pag. 384. etc.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. jurid. Anonymi ex Cod. reg. 4611 : Religiosi proprie appellantur illi novitii, qui non sunt professi, nec habent habitum nec vocem in capitulo. Not. Glo. de Cler. c. Cum eo. lib. 6. Religiosi, qui sunt manuales, (si) absque causa et evidenti malitia removentur per superiores, possunt implorare officium judicis, sicut servi, quando male tractantur a dominis, licet hoc non inveniatur apud Italos, qui cum talia beneficia manualia committunt, quod eis liceat nuda voluntate revocare. Ubi Conversi vel Donati designantur, quibus colenda committebantur prædia rustica.
Religiosatus, Religiosus. Monasterium Religiosatum, ubi viget disciplina monastica. Testam. Giraudi de Villanova ann. 1481. ex Tabul. D. Venciæ :
Quod (si) dicta nobilis Joanneta filia sua, monialis et religiosa alicujus monasterii Religiosati et aprobati monialium fiat et efficiatur, in quo Deo omnipotenti, cum dominabus monialibus ejusdem monasterii perpetuo serviat, etc.
Religiosa, Sanctimonialis, apud Gregorium M. lib. 7. Epist. 28 :
Adeodata ancilla Dei,
mox eadem Religiosa dicitur. Religiosa femina, in Capitulari Ingilenheim. ann. ut conjicitur, 826. cap. 4. lib. 5. Capitul. cap. 385. lib. 6. cap. 100. et alibi passim. Religiosa mulier, lib. 5. Capitul. cap. 388. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Religiosus Locus, in quo mortuus sepultus est, in vet. Vocabulario juris utriusque. Et alio in loco :
Res Religiosæ sepulchra sunt, in quibus homines sepeliuntur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Religiosa Vestimenta, Ecclesiastica, sacra. Ordo Rom. apud Mabillonium tom. 2. Musei Ital. pag. 93. num. 8 :
Ingrediuntur Pontifex et levitæ in sacratarium, et induunt se vestimentis Religiosis, cum quibus debent celebrare Missarum sollemnia.