![[]](img/image.png)
1. RELIGIOSITAS, Religio, pietas. Miracula S. Walarici, tom. 1. Aprilis pag. 26 :
Mulier vero quædam religiosa in templo orabat, quæ, si fas est credi Religiositati, veraciter affirmabat, etc.Epistola Benedicti IV. PP. apud Mabillonium tom. 3. Analect. pag. 436 :
Sanctitati seu omnium Christianorum Religiositatibus notum esse volumus, etc.Pro pietate erga Deum etiam utitur Zeno Veron. in Sermone de S. Arcadio Martyre. Vide Superstitia.