![[]](img/image.png)
3. RELIGIOSITAS, Titulus honorarius
virorum religiosorum. Abbati Farfensi tribuitur
in Bulla Paschalis I. PP. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 372 :
![[]](img/image.png)
Tuæ Religiositati tuisque successoribus vestri monasterii in perpetuum concedimus detinenda.Abbati S. Andreæ Avenion. in Bulla Clementis V. PP. ann. 1315 :
Igitur quia petistis a nobis quatinus concederemus sive confirmaremus tuæ Religiositati prædictum monasterium S. Andreæ, etc.Magistro Ordinis Teutonicorum in Literis Henrici VI. Regis Angl. ann. 1440. apud Rymer. tom. 10. pag. 753. col. 2 :
Vestræ Religiositati mittimus, etc.