![[]](img/image.png)
RELUCERE, Reliquum esse. Decretum Flavii Regis ann. 682. tom. 2. Concil. Hispan. pag. 704 :
Quidquid de ratione tributorum apud vos Relucet, sic totum donatum vobis a Serenitate nostra habeatis.Et pag. 705 :
Sancitum est, ut omne tributum præteritorum annorum.... quod in privatis sive fiscalibus populis Relucet, absolutionis perpetuæ debeat sanctione laxari.Quidam pro Relucet legunt Rejacet : quod melius, ut videtur, congruit.