« »
 
[]« 4 remedium commune conventus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 118c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REMEDIUM4
4. REMEDIUM Commune Conventus, an Bona ad victum et vestitum conventus assignata ? Charta ann. 1322. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col. 557 :
De quibus prædictis triginta solidis denariorum, persolventur dictis fratribus una libra denariorum de communi Remedio conventus ; reliqui vero decem solidi de bonis et rebus monasterii.
Potest et de bonis, propter anniversaria concessis in remedium animarum, intelligi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Remedium Animæ, Expiatio, qua pro delictis Deo fit satis. Pro Remedio animæ, formula frequentior in testamentis et donationibus piis, quam ut necessarium sit rem exemplis confirmari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Remedium Apostolicum, Conjugium, quod juxta Apostolum 1. Corinth. cap. 7. incontinentiæ remedium est. Sulpitius Severus in Epistola ad sororem suam, apud Baluzium tom. 1. Miscell. pag. 342 :
Ut laudandæ sunt quæ propter Christi amorem et cœlestis regni gloriam copulam contempserunt nuptiarum, ita damnandæ non sunt quæ propter incontinentiæ voluptatem, nondum Deo devotæ, Remedio apostolico abutuntur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Remedium Juris, Appellatio a sententia judicis inferioris ad superiorem. Cod. Theod. leg. 15. tit. 30. de appellat. et consultat. (11, 30.) :
Non recte judices injuriam sibi fieri existimant, si litigator, cujus negotium sententia vulneratum est, a principali causa provocaverit : quod neque novum, neque alienum a judiciis est, ideoque post negotium principale discussum, litigatori liceat litem juris Remedio sublevare.