![[]](img/image.png)
1. REMITTERE, Dimittere, sinere, pro Græco ἀφιέναι, ἀπολύειν.
Vetus Interpres S. Irenæi lib. 1. cap. 8. n. 3 :
Remitte mortuos sepelire mortuos suos.Pro Græco :
Ἄφες τοὺς νεϰροὺς θάψαι τοὺς ἑαυτῶν νεϰρούς. Sine ut mortui sepeliant mortuos suos,ut habetur Luc. 9. 60. Ibid. n. 4 :
Nunc Remittis servum tuum, Domine ; νῦν ἀπολύεις τὸν δοῦλόν σου, Δέσποτα. Nunc dimittis servum tuum, Domine,Luc. 2. 29. Et cap. 9. num. 1 :
Et utique non Remisisset de divinatione nos accipere nomen ipsius. Καὶ οὐϰ ἂν ἀφῆϰεν ἐϰ μαντείας ἡμᾶς λαμϐάνειν τὸ ὄνομα αὐτῆς.