![[]](img/image.png)
REMOLTA, Idem quod Molta seu Pensitatio quam a vassallis exigit dominus pro
frumenti molitura in molendinis suis. Charta Deodati Abbat. S. Tiberii apud Stephanot.
tom. 1. Antiquit. Occitan. MSS. pag. 389 :
Dono tibi guardiam molinis et decimam et mediam Remoltam et duas pugnaderias in septimana de ipsis molinis, qui ibi sunt et inantea erunt.
P. , 1766.
◊ Pars farinæ, quæ molitori
ratione salarii competit. Charta ann. 1342. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 62 : Est vero etiam pars prædicta seu molneria dare medietatem farinæ seu Remoltæ, quam lucrabitur rota prædicta.