« »
 
RENO 1, RENO 2, RHENO.
[]« 1 reno » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 124b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RENO1
1. RENO, Brachii pars, etc. Vide in Tremum.
[]« 2 reno » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 124b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RENO2
2. RENO, Vestis species. Vide Rheno.
[]« Rheno » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 181b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RHENO
RHENO, Reno, Pellicium, vestis ex pellibus confecta, quæ humeros et latera tegebat. Glossæ veteres : Rheno est pellicium, vel vestis facta de pellibus, pendensque ad umbilicum. Iso Magister in Glossis : Vocamus etiam mastrugas Renones, quæ rustice Crotina vocatur. Vide Crusina. Joannes de Garlandia in Synonymis :
Vestes quæ fiunt de solis pellibus, hæ sunt :
Pellicium, Rheno, quibus Andromeda sociatur.
Ita enim legendum, pro Remum. Varro lib. 4. de Lingua Latina Gallicum vocabulum esse ait : Isidorus vero lib. 19. cap. 23. Germanicum. Savaro a Rhenanis, seu Rheni accolis dictum putat. Loccenius lib. 2. Antiq. Suecicar. cap. 20. a voce Gothica Reen, adhuc Suedis usitata, qua animal illud appellant, quod alias Rangiferum vulgo dicunt, a cornuum ramis Ranfen, de quo agit Olaus Magnus lib. 17. cap. 28. Vossius in Addit. ad libros de Vitiis sermonis pag. 797. a ῥῆνες, agni : unde infert Rhenones pelliceas fuisse vestes, primitus e pellibus agninis, postea etiam aliorum [] animalium : alius forte maluerit ab Armorico Reun, Crinis, pilus crassior et longior. Vide Cluverium de Germania Antiqua. Rhenonis Gallici meminit Cæsar lib. 6. de Bello Gallico, ut et Sallustius. Sed et ex posterioris ævi Scriptoribus vocem usurpavit Sidonius lib. 4. Epist. 20 :
Viridantia saga limbis marginata puniceis, penduli ex humero gladii baltheis supercurrentibus strinxerant clausa bullatis latera Rhenonibus.
Ordericus Vitalis lib. 4 :
Chlamydem, sericamque interulam, et Renonem de pretiosis pellibus peregrinorum murium subito comburi præcepit.
Et lib. 12 :
Renone amictus ex arietinis pellibus.
Vetus Charta in Historia S. Martini Campensis pag. 512 :
Unde 40. solidos et duos Renones agninos habuit.
Rhenonis catini mentio est apud Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 5. in Tabulario Majoris Monasterii, et in Gestis Guidonis Episcopi Cenoman. apud Mabillonium tom. 3. Analect. pag. 345. Vide Repti.