« Renovellare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 124c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RENOVELLARE
RENOVELLARE, Renovare. Optatus Milevit. adv. Parmenianum :
Cum hæc fierent, Donatus ultro prior ad Carthaginem rediit. Hoc audito Cæcilianus ad suam plebem properavit. Hoc modo iterum Renovellatæ sunt partes.Sermo est de recrudescente Carthagine schismate Donati. Et sub finem libri 7 :
Inter ipsa principia sæculorum, dum hominum esset Renovellata nativitas.Ubi Renovellatus idem tantum sonat quod Novus, recens. Hoc etiam verbo usus est Columella cap. 6. de arboribus :
Vinea factis sulcis optime sternitur atque ita Renovellatur,id est, Reviviscit, integratur. Ut a novus renovale, sic a novellus, renovellare factum est.