« Renuntiare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 125c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RENUNTIARE
RENUNTIARE, Jubere valere, nuntium remittere, dimittere, abdicare. Vetus Interpres S. Irenæi
lib. 1. cap. 8. num. 3 :
Permitte autem mihi ire et Renunciare domesticis.In Græco ut et Lucæ 9. 61. ἀποτάξασθαι. Chronicon Parmense ad annum 1282. apud Murator. tom. 9. col. 801 :
Guielminus duxit in uxorem quamdam dominam... et Renuntiavit canonicatum Parmæ, quem habebat.Et ad ann. 1295. col. 832 :
Gotius de Foro capitaneus populi Parmæ Renuntiavit ipsum regimen et capitaneatum.Hac notione dixit Quintilianus, Renuntiare civilibus officiis, Gall. Renoncer.
Subjectionem atque fidelitatem eidem Renunciare coacti sumus, in Charta ann. 1523. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 333.