« »
 
[]« Renuntium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 126a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RENUNTIUM
RENUNTIUM, Renuntiatio, Gallis Renonciation, cum scilicet rem aliquam abdicamus, aut in ea jus nullum nos habere profitemur. Apud Leonem Ostiensem Titulus cap. 35. lib. 2. sic inscribitur :
Placitum, seu Renuntium Ducum Cagenatorum de confiniis Monasterii hujus.
In ipso textu Renuntiatio dicitur. Auctor est Angelus de Nuce, in Notis ad eumdem Leonem Ostiensem, Petrum Diaconum Casinensem compilasse Regestum in sex partitum classes, in Privilegia, Præcepta, Oblationes, Libellos, Renuntios, et Sacramenta, quibus universa hujus Monasterii monumenta comprehendi putavit. Exstat illud Casini. Quo loco Renuntii sunt Chartæ et Diplomata, quibus ii, qui jus se habere contendebant in res Monasterii, ei renuntiant. Charta ann. 967. apud Baluzium in Appendice tom. 2. Capitul. col. 1539 :
Neque per præceptum domni Imperatoris, nec per judicatum, nec per Renuntium, nec per ullum scriptum moniminis, etc.