![[]](img/image.png)
REORDINARE, Restituere in pristinum ordinem seu locum. Chronicon Farfense apud Murator. tom.
2. part. 2. col. 572 :
Tunc plurimis Comitum et curiæ Magnatibus Imperatori suadentibus, hanc ab eo abstulit abbatiam et domnum Supponem, quem supra libavimus, in ea constituit ; itaque domnus Suppo Reordinatur.Primum communi fratrum voto electus et ordinatus ab Imperatore dejectus fuerat ; Reordinatur ergo hic idem omnino est quod restituitur. Acta BB. Bertoldi et Menrici, tom. 4. Junii pag. 60 :
Ut..... imaginem sibi prædictam Reordinare non dedignaretur,hoc est, Reddere.