« »
 
[]« Repascere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 128a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REPASCERE
REPASCERE, pro simplici Pascere. Charta Caroli Simplicis ann. 914. apud Miræum tom. 2. pag. 806 :
Nec in mansiones, neque in annonas, vel pratis audeat caballos suos Repascere.
Computus ann. 1345. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 525. col. 1 :
Item, pro equo dicti Aymoneti, qui Repascuit in nemore Vincellarum, vi. den. paris.
S. Paulinus Epist. 44. ad Aprum et Amandam :
Quid igitur agam, a quo mihi tribui vel commodari petam vel supellectilem, qua possim digno ambitu triclinium divitis æmulari ; vel impendia, quibus possim divitem pauper Repascere.
Hoc est convivio excipere illos, a quo exceptus sum. Simili notione Poem. 21. ad Cytherium :
Ut pullus aquilæ dicitur Repascere
  Cura parentes mutua,
Quos vis senectæ rursus implumes facit,
  Nidoque pascendos refert, etc.