« »
 
[]« Repausamentum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 128c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REPAUSAMENTUM
REPAUSAMENTUM, Jus ducendi animalia in silvam domini ad pascendum. Charta Archemb. de Soliaco ann. 1221. ex Tabul. Loci reg. :
R. de Vallibus miles recognovit in nostra præsentia se dedisse fratribus Loci-regii liberum transitum in omnibus nemoribus suis pro animalibus eorum, et Repausamentum, sicut in alia Carta continetur ; hoc excepto, quod si contigerit glandem esse in nemoribus dicti R. venalem, non accedent animalia dictorum fratrum, nisi de voluntate prædicti militis.
Vide Repausare 1.