« 2 repetere » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 130b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REPETERE2
2. REPETERE, in Universitate Tolosana aliave dicebantur novi doctores, qui auditas jam
quæstiones theologicas publice scholaribus proponebant solvendas. Stat. ejusd. Universit.
ann. 1366. ex Cod. reg. 4222. fol. 84. v° :
Statuimus quod... campana possit anticipari de duobus punctis, sic quod servetur per omnia, sicut de doctoribus novis volentibus Repetere honorarie, est fieri consuetum.
P. , 1766.
Repetitio, Repetibilis, in Statut. Universit. Andegav. ann. 1395. in Reg. 153.
Chartoph. reg. ch. 311 : Item quod licentiati et bachalarii hora nona et completorii legentes, a lectura hujusmodi cessabunt diebus Repetibilibus..... Item quod omnes a sibillationibus, Repetitionibus aut aliis factis solempnibus in contemptum rectoris, vel alterius doctoris, aut alterius honestæ personæ, vel ab impedimentis actus abstineant.Vide Reparare 3.