![[]](img/image.png)
REPLUENS. Glossæ Isidori :
Repluentibus, exabundantibus.Legendum est, Refluentibus, exundantibus, ut quidam volunt : et certe Repluere proprie foret rursum pluere ; quia vero, inquit Vossius lib. 4. de Vitiis serm. cap. 21. si iterum iterumque pluat, redundant aquæ, dicitur Repluentibus, exabundantibus, ut apud Papiam :
Repluit, abundat.