![[]](img/image.png)
REPORTAMEN, Actio reportandi proprie, relatio. Epistola Abbatis S. Albini apud Johannem de
Whethamstede in Chronico pag. 440 :
Honesti enim viri est honesta dicere, in aliis vero vel interpretari in melius, vel omnino tacere. Igitur vel omnino taceatis, vel in melius Reportamen faciatis ;hoc est, in meliorem partem accipiatis, mitiorem in partem interpretamini, ut satis patet ipso contextu.