« »
 
[]« 2 reportare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 132b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REPORTARE2
2. REPORTARE, Transcribere, cedere, dimittere. Charta Henrici II. Ducis Lotharingiæ ann. 1243. apud Miræum tom. 1. pag. 116 :
Noverit Universitas vestra, quod Gosuinus Miles, dictus Bock, totum feodum, quod de nobis tenebat in territorio de Heimicsem, in pratis, aquis, piscariis... ad opus Abbatis et Conventus de Loco S. Bernardi... qui ab ipso Gosuino præfatum feodum, titulo emptionis, juste acquisierunt, in manus nostras quasi veri domini et superioris ipsius feodi Reportavit, atque justo modo werpivit, nihil sibi juris, nihil suis heredibus in dicto feodo, ad præsens vel in posterum, reservando.
Hoc feudum Monasterio venditum, dicitur in manus superioris domini Reportatum seu dimissum quod nemini feudum tenenti licitum fuerit illud alienare sine licentia domini feudalis. Literæ Margaretæ Flandriæ Comitissæ ann. 1250. quibus pacem componit inter Walterum[] Episc. Tornac. et Balduinum Comminii Dominum, apud eumd. Miræum tom. 2. pag. 1233. col. 1 :
Nos ambo (Balduinus et ejus filius) dictas justitias terrarum Episcopi... Reportavimus libere et absolute werpivimus et effestucavimus in manus illustris dominæ M. Flandriæ et Hannoniæ Comitissæ... Reportavimus et libere et absolute werpivimus et effestucavimus in manus dictæ D. Comitissæ, de consensu et voluntate ejus ad opus dicti Episcopi et successorum ejus, patronatum Ecclesiæ de Commines.
Et col. 2 :
Reportaverunt et in manus nostras libere et absolute dicti Balduinus Dominus de Commines et Balduinus filius ejus primogenitus werpiverunt et effestucaverunt, ad opus dicti Episcopi et successorum ejus, justitias dictarum terrarum Episcopi, etc.
Vide Raportatio.