« Repræsaliæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 134b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REPRAESALIAE
REPRÆSALIÆ, Jus recipiendi, quod cuipiam per vim ablatum fuerit, a voce
Gallica
Reprendre ; nostris Represailles, Italis Rappresaglia et
Ripresaglia. Alias originationes affert Vossius lib. 3. de Vitiis serm. cap.
42. quem, si opus est, consule. Auctor Breviloqui :
Repræsalia est potestas pignerandi contra quemlibet de terra debitoris data creditori pro injuriis et damnis.Idem :
Repræsaliæ dicuntur, quando aliquis oriundus de una terra spoliatur, vel damnificatur ab alio oriundo ab alia terra, vel etiam si non debitum solverit ei ; tunc enim datur potestas isti spoliato, quod ei satisfaciat contra quemlibet in terra illa, unde est spoliator vel debitor.Ἀνδρόληψις, Græcis, Latinis Clarigatio, de quibus vocibus multa congessit Salmasius de modo usurarum pag. 554. et seqq. Constitut. Siculæ lib. 1. tit. 8 :
Ut nullus auctoritate propria de injuriis et excessibus factis, vel faciendis in posterum se debeat vindicare, nec Præsalias seu Repræsalias facere, vel guerram in regno movere.Petrus de Vineis lib. 5. Epist. 24 :
Propter quod, licet frivolam occasionem assumens, de bonis ipsorum Tudertinorum Repræsalias te velle facere comminaris.Et lib. eodem, Epistolæ 48. titulus ita concipitur :
Concedit licentiam quibusdam mercatoribus faciendi Præsalias contra rebelles, qui eos disrobaverunt.Concilium Avenionense ann. 1279. cap. 2 :
Si contingat vel homines vel res quaslibet, animalia quævis Ecclesiarum, sive personarum Ecclesiasticarum.... abduci per aliquos aut aliquas in prædictam sive pignorationem aut Repræsaliam, etc.Concilium Paris. ann. 1314. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 302 :
Et si pignorationes quas vulgaris elocutio Repræsalias nominat, in quibus alius pro alio prægravatur, tamquam graves legibus et æquitati naturali contrariæ, civili sint constitutione prohibitæ, etc.Adde Regimina Paduæ ad ann. 1302. tom. 8. Muratorii col. 427. Chronicon Jacobi Malvecii tom. 14. ejusd. Murator. col. 959. Privilegium Universitatis Lovan. ann. 1426. apud Martenium tom. 1. Anecdot. col. 1768. etc. De Repræsaliis, consule Epist. 12. Friderici II. Imp. ex iis, quas edidit Freherus tom. 1. Rerum Germanic. Bartholum in Tractat. de Repræsal. Guidonem Papæ Decis. 32. 33. Chopinum lib. 3. de Doman. tit. 25. Bretium lib. de Superioritate Regis cap. 17. etc. Literarum vero repræsaliæ formulam exaravit Rollandinus in summa Notariæ cap. 9. part. 2. extrem. Vide voces Marcha pag. 279. et 280. Pignorantia et Reprensaliæ. Pfeffinger. ad Vitriarium lib. 3. tit. 3. § 6. et Murator. dissert. 55. in Antiq. Ital. tom. 4.