« Reprisa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 135b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REPRISA
REPRISA, Deductio ex proventibus alicujus prædii, pro solvendis pensitationibus, quibus
obnoxium esse potest, quacumque ex causa. Charta ann. 1289. apud Kennettum Antiquit.
Ambrosden. pag. 314 :
Capitale messuagium valet per annum cum tota inclausa ii. sol. et non plus, salva Reprisa domorum et aliarum officinarum.Charta Edwardi II. Regis Angl. ann. 1308. apud Rymerum tom. 3. pag. 80. col. 1 :
Totam terram nostram Pontivi et Monstroll. cum omnibus exitibus et proficuis de prædicta terra, ultra rationabiles Reprisas ejusdem, provenientibus, quamdiu nobis placuerit, eidem Consorti nostræ, pro expensis hujusmodi, committendam duximus et assignandam.Alia Henrici VIII. ann. 1511. apud eumd. Rymer. tom. 13. pag. 310. col. 2 :
Concedimus prædictis nunc Abbati et Conventui et eorum successoribus, quod ipsi terras, tenementa et redditus annui valoris quadraginta librarum, ultra Reprisas, quæ de nobis seu de quocumque alio tenentur in capite, adquirere ac aliis mediis et modis, quibus melius scierint, sibi et successoribus suis in suos proprios usus pro perpetuo possidenda, optinere possint et valeant.Vide Thomam Blount in Nomolexico v. Reprises.