![[]](img/image.png)
2. RESERVUM, Reconditum, sepositum, Gall. en reserve. Donatio ann. 1195. apud Miræum
tom. 1. pag. 108. col. 2 :
Quisquis autem Sacerdos, exceptis prædictis, tres denarios ; Diaconus vero quisque et Subdiaconus duos denarios... Si quid in Reservum fuit, in Ecclesiam distribuetur.