« »
 
[]« 2 resignare alicui rei » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 145a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESIGNARE2
2. RESIGNARE Alicui Rei, Illam missam facere, dimittere, abdicare. Literæ Blangiacensium ad Fiscamnenses ann. 1193. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 655 :
Noverit discretio vestra, quod Richardus quondam Abbas Ecclesiæ nostræ incommodo corporis sui nimium aggravatus, de voluntate propria pastorali baculo Resignavit ; nos vero.... unum de gremio vestro, scilicet domnum Robertum Artic.... unanimi consensu et absque contradictione aliqua, in Abbatem nostrum eligimus.
Petitio Radulfi Abb. S. Michaelis in Periculo maris facta per Procuratorem Gregorio IX. PP. ann. 1230. ibid. col. 58 :
Procedente vero tempore, superveniente flagello Dei, percussus paralysi, administrationis curæ Resignavit, etc.
Ordinatio pro Fratribus Mendicantibus ann. 1403. apud Rymer. tom. 8. pag. 335. col. 2 :
Et in casu quo illi Fratres, cujuscumque Ordinis fuerint, qui modo sunt extra regnum, et procuraverunt hujusmodi exemptiones seu assignationes, sive gradum prædictum in Theologica facultate, contra consuetudinem superius expressatam, noluerint in reditu eorumdem Resignare omnibus hujusmodi exemptionibus, assignationibus et gradui scolastico supradicto, etc.