« »
 
[]« 3 resignare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 145a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESIGNARE3
3. RESIGNARE, Rem possessam alicui transcribere, concedere, restituere. Charta Rodulphi Archiepisc. Rem. ann. 1112. e Tabulario S. Nicasii ejusdem urbis :
Dictam ecclesiam..... in manus nostras Resignavit.
Charta Walcheri de Rumigniaco ann 1231. ex eodem Tabulario :
Reddidi et Resignavi dicte Ecclesie nemus quoddam, etc.
Charta Theoderici Landgravii Thuringiæ ann. 1299. apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 220 :
Cupimus esse notum, quod fidelis et dilectus nobis Miles Otto, filius Bodonis junior de Ylburg villam unam, que Frankendorf vocatur, quam a nobis jure feodali habuit, ejusdem ville proprietatem, cum omnibus ad ipsam villam pertinentibus, super altare gloriosissime Dei genitricis et virginis Marie, necnon aliorum Sanctorum in Dobirlug habitantium, in remissionem suorum devote obtulit peccatorum : qui scilicet Otto.... ad nos veniens, et jam dictam villam Frankendorf in nostris manibus liberaliter Resignavit, petens et cum diligentia nobis supplicans ut suam oblationem tam devotam in omnibus confirmaremus propter Deum. Nos vero divine remunerationis meritum propensius[] intuentes, ipsius precibus annuimus, et proprietatem sepedicte ville cum attinentiis ad ipsam villam pertinentibus damus et assignamus sepedicto monasterio Dobirlug et ipsius dicto Conventui jure proprietatis perenniter possidendam.
Hocce in loco paulo fusius exscripto mos ille observatur, de quo jam alibi dictum est, feudum non potuisse alienari, neque etiam monasterio concedi aut alio quovis modo transcribi sine consensu domini feudalis, cui primum Resignatur seu transcribitur ipsum feudum, ut ipse postmodum pleno jure conferat monasterio, feudatario id postulante. Hujus rei alia exempla suppetit idem Ludewig. ibid. pag. 87. 90. et 97. Exemplum aliud immediatæ resignationis seu traditionis eidem monasterio Dobrilucensi factæ, utpote, si bene puto, re allodialiter seu jure proprietario possessæ, refertur in Charta Alberti Præpositi Wurcinensis ann. 1319. ibidem pag. 288 :
Monasterio Dobirlug dedimus et contulimus et in manibus domini Abbatis et Conventus dicti monasterii Resignavimus et præsentibus Resignamus cum omni jure et utilitate, que ad ipsas villas et silvam pertinent aut imposterum poterunt pertinere.
Renunciatio Henrici Ducis Slesiæ in gratiam Imperatoris ann. 1319. apud eumd. Ludewig. tom. 5. pag. 537 :
Vestræ Majestati omnes marchias, provinzias, terras et possessiones prædictas et jura earumdem cum omni debita reverentia præsentibus Resignamus, necnon ut easdem et quamlibet earum cum suis juribus et pertinentiis universis eidem illustri Principi D. Joanni Boemiæ et Poloniæ Regi.... conferatis, ipsumque.... investiatis, sincere et affectuose supplicamus.
Chartularium S. Vincentii Cenomanens. fol. 134 :
Philippus Miles.... decimam illam in manu nostra Resignavit, et Resignationem juramento firmavit ; ita quod nec per se nec per alium in decima illa, nec in tractu, nec in tritura aliquid juris de cetero reclamaret.
Simili notione Horatius lib. 3. Carm. Ode 29.
Si fortuna celeres quatit
Pennas, Resigno quæ dedit, et mea
Virtute me involvo, probamque
Pauperiem sine dote quæro.
Rursum utitur lib. 1. Epist. 7. Sed hæ voces
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Resignare, Resignatio, hodie nullibi sæpius occurrunt quam in re beneficiaria, unde etiam Resigner un benefice. Duplicem autem distinguunt beneficii resignationem, puram et simplicem unam, alteram in favorem. Illa simplex est beneficii ecclesiastici abdicatio, qua fit, ut Collator beneficium conferre possit ei, cui voluerit. Cum hæc resignatio nuda dimissio sit, tantæ antiquitatis est quantæ abdicatio, neque ullius indiget consensu, nisi Ordinarii. Resignatio in favorem, dicta, qua Resignans clerico singulari, quem Resignatarium vocant, beneficium transcribit, recentior est, vix in usu a ducentis annis satis approbato. Cum pacti vel simoniæ speciem præ se ferat, primum a multis improbata est, sed tandem approbata fuit, modo fiat per manus Romani Pontificis, qui pro sua auctoritate confirmat hujusmodi transcriptiones. Hæc obiter de rebus notis, quod earum voces nostri sint instituti. Vide Resinatio. Confer Glossar. med. Græcit. voce Ἀποτάγη in Append. col. 23.