« »
 
[]« Resonare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 146b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESONARE
RESONARE, Idem ac Sonare, quod vide suo loco : Dici, referri. Notitia judicati ann. 843. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 142. col. 2 :
Nomina (testium) in suas conditiones Resonant,
id est, cum suis conditionibus relata sunt. Donatio ann. 806. in Probat. novæ Hist. Occitan. tom. 1. col. 34 :
Hunc alodem superius Resonatum adquisivit domnus Willelmus Karolo et Ludovico Imperatoribus.
Charta Gislaberti Episc. Barchinon. ann. 1405. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampl. col. 410 :
Si ego aut prædicti Canonicorum meorum non reddideremus ipsum debitum ad supradictum terminum, teneat ipse supradicto monasterio vel ejus servientes supra dicta ecclesia S. Vincentii, sicut Resonat, usque dum redditæ sint supra dictæ unciæ auri ad supra dicto [] domo cum illorum lucro pretium per unumquemque annum.
Ubi sicut resonat potest reddi, sicut relatum est, vel sicut æquum est, quod ultimum nos redderemus, comme il est raisonable.
L. Henschel, 1840–1850.
Resonatio. Opusc. vet. MS. ad Psalm. 150. apud Maium in Glossar. novo : Tympanum..... quod musici disciplinabili mensura percutientes, geminata Resonatione modulantur.