« 2 respectus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 147b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESPECTUS2
2. RESPECTUS, Agri vel prædii, de quo litigatur, inspectio, Respectio, Gallis seu
Normannis, Monstrée, aliis Veuë. Vetus Notitia Judicati ann. 868. apud
Perardum in Burgundicis pag. 148 :
Ipse autem Hildebernus respondit ei, quod non juste, sed injuste eum mallasset : Alcaudus vero contra eum Vuidridum stipulavit, unde ante hos dies per judicium Scabinorum ad Respectum fuerunt.Alia Notitia ann. 870. apud eumdem :
Interpellavit seu mallavit quendam hominem nomine Hildebernum, et dixit, quod Hildebernus ante hos dies per judicium Scabinorum ad Respectum fuissent super res sancti Benigni, quas idem Hildebernus injuste retinebat, etc.Chronicon S. Benigni Divionensis pag. 452 :
Ad hoc denique ventum est, ut Respectum caperent utraque pars super ipsam silvam, quibus Comes Richardus cum plurimis civibus Divionensibus.... interfuisse ad justitiam diffiniendam noscitur.Vide Visio.