« 8 respectus » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 149b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESPECTUS8
8. RESPECTUS, Nomen, jus. Charta Henr. archiep. Senon. in Chartul. S. Germ. Prat. sign. tribus
crucibus fol. 56. v°. col. 2 :
Hugo abbas... supplicavit nobis, ut... duo altaria, quæ prædecessores ejus abbates, sub titulo et Respectu vicariorum, a nostris prædecessoribus tenuerant, remotis et condonatis vicariorum personis prædictæ ecclesiæ beati Germani, sub censuali tenore possidenda in perpetuum concederemus.Idem ergo est Respectu vicariorum tenere, atque precario possidere.
L. , 1840–1850.
Respectum Habere ad Aliquem, Sponsorem eum appellare. Chart. ann. 1301. in Guden. Cod. Dipl. tom. 3. pag. 3 :
Et hos quidem redditus noster officiatus qui tunc extiterit ipsis præsentabit, quod si non fecerit prædictus Heyn et sua uxor ad nos et officiatum prædictum quicumque fuerit, Respectum habebunt.Vide Recursus 5.