« 3 responsalis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 150b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESPONSALIS3
3. RESPONSALIS, Procurator, qui pro alio in jure respondet, qui in se suscipit judicium,
ait Fleta lib. 6. cap. 10. § 18. Regiam Majestat. l. 1. cap. 21. de Essoniis, § 4 :
Tunc ad quartum diem veniat, vel certum Responsalem mittat.Ubi Skenæus, i. Procuratorem, qui pro eo respondeat. Adde cap. 25. § 2. lib. 2. cap. 16. § 38. lib. 3. cap. 15. § 2. cap. 17. § 4. Apud Bractonum lib. 4. tract. 1. c. 32. § 2. et in eodem Fleta lib. 4. cap. 6. § 7. dicitur magna esse differentia inter Attornatum, et Responsalem. Glanvilla lib. 11. cap. 1. sqq. Vide Phillips. Histor. Jur. Angl. pag. 117. sqq. Charta Thomæ Comitis Sabaudiæ, apud Guichenonum pag. 51 :
Cum... nec ipsi per se, vel per Responsalem comparuerint, etc.Charta ann. 1134. e Tabulario S. Tiberii :
Abbas vero Casæ-Dei, qui ad eumdem diem et eumdem locum auctoritate Apostolica a nobis vocatus fuerat, nec ipse venit, nec pro se Responsales misit.Adde Thomam Blount in Nomolexico, Chartam ann. 1134. in Probat. novæ Hist. Occitan. tom. 2. col. 475. aliam ann. 1180. apud Miræum tom. 2. pag. 1185. col. 1. et inter Instrum. novæ Gall. Christ. tom. 3. col. 135. aliam ann. 1182. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 87. Bullam Alexandri III. PP. ann. circiter 1186. apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 320. aliam Innocentii III. tom. 2. Histor. Eccl. Meld. pag. 90. Chronicon Mauriniac. apud Duchesnium tom. 4. pag. 367. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Responsales etiam vocabantur apud Cistercienses ii, qui Abbatum morbo
detentorum vices acturi in Capitularia generalia dirigebantur. Statuta ejusdem Ordinis
ann. 1276. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 1452 : Abbates, qui causa infirmitatis remanserint a Capitulo generali in domibus propriis, Responsales idoneos mittant sicut in Carta caritatis continetur : qui in itinere per Abbates vicinos et litteras se excusent. Responsales autem prædicti, expletis negotiis suis, incontinenti de Cistercio exeant et ad propria revertantur.Statuta ann. 1189. ibid. col. 1263 :
Qui pro alia causa quam pro infirmitate de Capitulo remanserint, pro se Responsalem non mittant.