« Responsorium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 151a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESPONSORIUM
RESPONSORIUM, Responsorius Cantus, Cantus Ecclesiastici species, sic dictus, inquit
Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 8. et lib. 6. Orig. cap. 19 :
Quod uno canente, chorus consonando respondeat.Rabanus lib. 2. de Institut. Cleric. cap. 51 :
Responsoria ab Italis longo tempore anteIdem lib. 1. pag. 33 :(Antiphonas)sunt reperta, vocata hoc nomine, quod uno canente chorus consonando respondeat. Antea autem id solus quisque agebat, nunc interdum duo vel tres communiter canunt, choro in plurimis respondente.
Inter Responsoria vero et antiphonas hoc interest, quod in antiphonis unus dicit versum, in Responsoriis vero alternant versibus chori.Gennadius de Scriptoribus Eccles. ait, Musæum Episcopum Massiliensem scripsisse
Responsoria Psalmorum, Capitula tempori et lectionibus congruentia, etc. Alcuinus Poem. 3. Maio Classic. Auctor. tom. 5. pag. 389. S. Aldhelm. de laud. Bugg. vers. 52. :
Idem Alcuinus de divinis Officiis :Hymnos ac Psalmos, et Responsoria festisCongrua promemus subter testitudine templi.
In Calendis etiam, seu diebus anniversariis, per novem Psalmos et Responsoria, seu lectiones, simili modo officia persolvuntur.Benedictus Levita in Collectione sua lib. 5. cap. 49 :
Laicus non debet in Ecclesia Lectionem recitare, nec Alleluia dicere, sed Psalmum tantum, aut Responsoria, sine Alleluia.Vide Concilium Toletan. IV. can. 16. Amalarium lib. 4. de Offic. Eccl. cap. 11. et in Eclogis pag. 1358. Monachum Altisiodor. S. Mariani ann. 947. Durandum lib. 5. Ration. cap. 2. num. 52. 53. Durantium de Ritibus Eccles. lib. 2. cap. 19. lib. 3. cap. 19. et Cæsarium lib. 8. Miracul. cap. 5. et 6.
Responsoria et Responsorium, promiscue dicitur in Statutis antiquis Cartusiensibus 1.
part. cap. 28. § 14 :
Quando festum Dedicationis accidit in Dominica, in qua necesse est inchoare Responsoriam novam, quæ solis Dominicis cantatur, etc.
P. , 1766.
Responsorium Modulatum. Stat. Gaufr. abb. Rivipul. ann. 1157. ex Cod. reg. 5132. fol. 102. r° :
Cantor ebdomadarius in loco suo Responsorium beatæ Mariæ, non breve, sed modulatum solus decantabit.
Responsoriolum, Breve responsorium. Statuta Ordinis pag. 718 :
Novitii Responsoria non incipiant, nec versum cantent ; sed Responsoriola et versiculos dicant.
Responsiunculum, in Statutis Antiq. Cartusiens. 1. part. cap. 36. § 19. cap. 38. § 4. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Responcellus, Eadem notione, in antiquo Ceremoniali MS. B. Mariæ Deauratæ : ItemInfra :(tempore Paschali)omnes Responcelli terminantur cum Alleluia.
In festis Sanctorum fiunt Responcelli de vercibus Nocturnorum precedentium, nisi sit inceptio instorieDomini est terra et plenitudo ejus. v. Orbis terrarum et universi qui habitant in eo. * Gloria Patri, etc. Secundus est : Ad te, Domine, levavi animam meam. v. Deus meus in te confido non erubescam. * Gloria Patri, etc. Tertius est : In te, Domine, speravi, non confundar in æternum. v. In justitia tua libera me et eripe me. * Gloria Patri, etc. Hinc patet quantulum sit discriminis hosce Responcellos inter et Responsoria, quæ post tertiam juxta usum Romanum, vel post quartam cujusque Nocturni lectionem juxta usum Benedictinum decantantur. Vide Responçum in Responsum 2.(sic)et dicuntur cum Alleluia..... Item in Dominicis que ab octava Penthecostes eveniunt usque ad Kalendas Septembris, nisi sit inceptio istorie, tercium Responsorium et septimum atque undessimum sumuntur de Trinitate, et pro quartis Responsoriis dicuntur Responcelli, sed non sumuntur de vercibus nocturnorum, ymo sunt propria, que durant per totum tempus estatis sine aliquali mutatione ; et sunt isti, qui sequuntur. Primus est :
Responsoriale, Liber Ecclesiasticus, continens responsoria, Amalario in Prologo de Ordine
Antiphonarii ; qui
Responsonarium, Durando lib. 6. Ration. cap. 1. num. 24. Necrologium Parthenonis S. Petri de Casis :
15. Aug. Randona domina d'Aleto dedit duos libros vocatos Responcier.
P. , 1766.
◊ Responsoire, in
Inventar. MS. eccl. Camerac. ann. 1371.Responsoria, Papiæ,
sunt, quæ Jurisconsulti respondere dicuntur consulentibus.