![[]](img/image.png)
RESTABILIMENTUM, a Gallico Rétablissement, Restitutio. Arestum Parlamenti
ann. 1393. 14. Febr. e Tabulario Corbeiensi :
![[]](img/image.png)
Per idem arestum prefata curia, quod Restabilimentum de presenti per signum dumtaxat fiet, ordinavit et ordinat.Concilium Paris. ann. 1416. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 349 :
Secundus punctus tractati in dicto Concilio Parisiensi fuit super Restabilimento personarum missarum et mittendarum pro toto regno ad generale Concilium Constantiense.