« »
 
[]« 3 restis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 155c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESTIS3
3. RESTIS. Charta Henr. V. imper. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Chron. imper. Leon. Urbevet. pag. 192 :
Concedimus ut in sæpedicto flumine Arni..... quælibet utilia sibi ædificia construant.... Nec ulli hominum ibi ædificare, vel Restes aut molendinum ponere liceat, sine abbatis et fratrum consensu.
Quæ totidem verbis leguntur in Ch. Henr. V. ann. 1187. ibid. pag. 197. Melius tamen Folles habet Charta Otton. IV. ann. 1209. ibid. pag. 215 :
Indulsimus ut Folles eorum et omnia molendina ipsorum in fluminibus ædificata vel ædificanda, ab omni nunciorum nostrorum exactione libera.... sint.
Ubi ferrariarum fabricarum folles significantur.