« »
 
[]« 1 resultare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 156c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESULTARE1
1. RESULTARE, Resistere, repugnare, ἀντείπειν. Papias : Resultat, contradicit. Gregorius Turonens. lib. 10. cap. 15 :
Sed nos Resultare cœpimus, dicentes, quod non accederemus ad hunc locum.
Mox :
Sicarios istos cum armis ante ostium oratorii adstare jubet, ut scilicet repugnantes contra judicem, si vim vellent inferre, pariter Resultarent.
Leo Magnus Epist. 92. pag. 621. Edit. Quesnellianæ :
Neque ullo modo sinas in Orientalibus Ecclesiis... ab improbis hæreticis Evangelio Resultari.
Et pag. 623 :
Cum in Ecclesia Dei omnia ordinata esse conveniat, ut in uno Christi corpore et excellentiora membra suum officium impleant, et inferiora superioribus (non) Resultent.
Hac etiam notione usurpant Gregorius Mag. lib. 7. Moral. cap. 14. lib. 9. cap. 11. lib. 1. Epist. 20. lib. 2. Epist. 8. Hist. Miscella ann. 9. Nicephori, Formula 27. ex Baluzianis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haud ita dissimili notione lex 89. Cod. Theod. tit. 1. de Decurionibus (12, 1.) :
Omnes omnino, quos paterna obsequia municipes fecerunt, Resultandi curiæ nexibus, quælibet avorum atque majorum stemmata referant, licentiam penitus amittant,
id est a curia resiliendi, eam declinandi, eive sese subtrahendi. [] Lex 181. ejusdem tituli :
Si quis suum decurionem vindicare voluerit, si judicis desit copia, in eumdem manus injectione concessa, sciet ad examen cognitoris Resultantem esse deducendum,
id est resilientem.