![[]](img/image.png)
3. RESURRECTIO etiam dicitur in bellis et dissidiis, cum veluti sopita reviviscunt magisque
concalescunt. Ottoboni Annales Genuenses ad ann. 1188. apud Murator. tom. 6. col. 358 :
Sepultæ igitur inimicitiæ et discordiæ, peccatis exigentibus, habuerunt Resurrectionem.Et ad ann. 1190. col. 364 :
Interfecerunt enim ibi proditionaliter absque ulla causa, proh dolor, Lanfranchum Piper, virum utique nobilem, consularem et egregium : propter quod civiles discordiæ et seditiones Resurrectionem habuerunt et recidivam.