« »
 
RESURRECTIO 1, RESURRECTIO 2, RESURRECTIO 3.
[]« 1 resurrectio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 157b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESURRECTIO1
1. RESURRECTIO, Reditus ad vitam, Gall. Resurrection, passim apud Scriptores Ecclesiasticos, præsertim ubi de glorioso Christi reditu loquuntur propter singularem ejus excellentiam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Resurrectionis Dominicæ solemnitatem, quibusdam in Ecclesiis, Quinto Kalendas Aprilis, seu vigesimo octavo Martii, quod hac die Christus resurrexisse crederetur celebratam fuisse, nos docet Perpetuus Turon. Episcopus sæculo quinto apud Gregorium Turon. sub finem libri decimi ; hic enim enumerans præcipuas anni festivitates hæc habet :
Natalis Domini, Epiphania, Resurrectio v. Kal. Aprilis,
et præter eam Pascha, quod mobile erat, ut bene observat Mabillonius de Liturgia Gallic. pag. 103.
Dies Ascensionis, dies Quinquagesimus,
seu Pentecostes, etc.
P. Carpentier, 1766.
Error irrepsit in nota numerica apud Greg. Turon. legendum enim est vj. kal. Aprilis ; si quidem in veteribus kalendariis hæc festivitas ad diem 27. Martii, non 28. assignatur. Extat præterea ejusdem Gregorii antiqua editio ubi legitur :
vj. Calendas Aprilis in Resurrectione D. N. J. C. ad basilicam domni Martini.
Hæc ex animadversionibus D. Le Beuf.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Resurrectio Dominica, Quævis dies Dominica. Translatio S. Genulfi ann. circiter 870. apud Mabillon. sæc. 4. Benedict. part. 2. pag. 235. num. 38 :
Quædam enim mulier Tethberga nomine, dum messis tempore die Sabbathi, jam illucescente ipsius diei vespera, in Resurrectionis Dominicæ prima Sabbati, ex multiplicatis manipulis mergeten colligare nititur, subito digitis in volam deflexis ac erumpente sanguine, audax manus et misera diriguit.
Ubi et illud obiter observari potest, solemnitatem diei Dominicæ a Sabbati vespera incepisse. [] De Dominica, non de Paschali die, pariter intelligendus est Auctor Vitæ S. Romarici Abb. sæc. 2. Benedict. pag. 419. num. 12. cum ait :
Nam et hoc ei (S. Romarico, qui obiit mense Decembri) speciale Dominus tribuit munus, ut die qua ipse triumphans ex inferis remeavit, vir sanctus solutus membris ad præmia capienda egressus fuisset.
Vide Dominica Resurrectio in Dominica.
P. Carpentier, 1766.
Resurrectio, Tempus Paschale, in Cæremon. MS. S. Mariæ Crassensis :
Orationes per totam Resurrectionem.
P. Carpentier, 1766.
Resurrectio B. Mariæ, Festum Purificationis, quo die a partu surrexit. Vide supra in Resurgendus. Charta Henr. de Vienna in Chartul. Campan. ex Cam. Comput. Paris. fol. 393. v°. col. 1 :
Actum anno gratiæ 1218. mense Februario, in crastino Resurrectionis B. Mariæ.
[]« 2 resurrectio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 157c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESURRECTIO2
2. RESURRECTIO, Septima e novem partibus hostiæ consecratæ in Missa Mus-Arabica. Vide Hostia.
[]« 3 resurrectio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 157c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESURRECTIO3
3. RESURRECTIO etiam dicitur in bellis et dissidiis, cum veluti sopita reviviscunt magisque concalescunt. Ottoboni Annales Genuenses ad ann. 1188. apud Murator. tom. 6. col. 358 :
Sepultæ igitur inimicitiæ et discordiæ, peccatis exigentibus, habuerunt Resurrectionem.
Et ad ann. 1190. col. 364 :
Interfecerunt enim ibi proditionaliter absque ulla causa, proh dolor, Lanfranchum Piper, virum utique nobilem, consularem et egregium : propter quod civiles discordiæ et seditiones Resurrectionem habuerunt et recidivam.