« »
 
[]« Retaciare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 158a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETACIARE
RETACIARE, Verbum, ut conjecto, detortum a Gallico Rechasser, Repellere, abigere. Charta ann. 1045. apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 66 :
Et si contingat, quod aliqua averia de prædictis octo bobus et duobus jumentis prædicti domini Johannis, vel successorum suorum, in prædictis duobus clausis defectu clausuræ, aliquo tempore intraverint et absque wardo facto, sine gravamine et imparcatione Retaciantur.
Alia incerti anni ibid. pag. 310 :
Et si contingat, quod averia prædicti Galfridi, vel hæredum suorum, transierint aliquo tempore infra præfata clausa, pro defectu clausturæ, bono modo Retacientur sine inparcatione.
Gualterus Hemingford. de Gestis Edwardi I. Regis Angl. pag. 48 :
Retaciati sunt a multitudine magna velut oves in ovile.
Rursum occurrit ibidem pag. 23. Forte melius legeretur Recaciare.