![[]](img/image.png)
RETE, Ornamentum sericum ad instar retis contextum. Acta S. Deodati, tom. 3. Junii pag.
871 :
Cum peculiari quoque ornamento sericeo, in formam piscatorii retis, cooperiente albam, tunicellam atque dalmaticam a cingulo usque ad pedes, quod vulgo Rete vocant.Concilium Mexicanum ann. 1585. inter Hispan. tom. 4. pag. 340 :
Superpellicea Rete aliove eleganti artificio elaborata, aut adeo contracta, ut infra genu non dimittantur, ne induant (Clerici.)