« »
 
[]« Retenementum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 158c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETENEMENTUM
RETENEMENTUM. Charta Ricardi I. Regis Angliæ apud Rad. de Diceto ann. 1197 :
Sine aliquo Retenemento eorum, quæ ad molendina pertinent, vel ad molturam, etc.
D. Brussel tom. 2. de Feudorum usu pag. xix. præfert Retinemento. Vitæ Abbatum S. Albini :
Omnia mea.... sine aliquo Retenemento do et concedo, i.
nihil mihi retinendo. Occurrit eadem notione in veteri Charta incerti anni apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 54. in alia ann. 1114. in Probat. novæ Hist. Occitan. tom. 2. col. 391. in alia ann. 1128. ibid. col. 446. in alia ann. 1212. in Historia MS. Montismajoris, in alia ann. 1217. ex Archivo Majoris-monasterii, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Retenimentum, Retinementum. Chartularium S. Illidii Claromont. fol. xxxx. xix. verso :
Dono et concedo sine exceptione et sine Retinemento Monasterio S. Illidii omne jus, etc.
Et alibi :
Dederunt mihi sine exceptione et sine Retinemento, etc.
Charta ann. 1186. in Maceriis Insulæ Barbaræ tom. 1. pag. 124 :
Idem vir nobilis dedit et concessit eidem monasterio in perpetuam eleemosynam sine omni Retenimento, etc.
Adde Chartam ann. 1109. in Probat. novæ Hist. Occitan. tom. 2. col. 373. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Retinamentum. Charta ann. 1113. apud Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 473 :
Concedimus prædictis Martyribus in canonica sine Retinamento ullo ad possidendum perpetuo jure.
Richardus Rex Angliæ in Chartis Ducum Norman. et Regum Fr. pag. 1052 :
Quando hæc permutatio [] facta fuit integre cum omni sequela et moltura sua, sine aliquo Retinamento eorum, quæ ad molendina pertinent.
Eadem forma qua Retinaculum dictum est Retinamentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Retinimentum, Eodem intellectu. Charta ann. 1127. in Probat. Hist. Occitan. tom. 2. col. 444 :
Ego Rolandus de Bisano, absolvo et guirpio per fidem sine enganno et sine ullo Retinimento, etc.
Similis exstat locutio in alia Charta ann. 1142. ibidem col. 495. Adde Chartam ann. 1172. in Instrument. Novæ Gall. Christ. tom. 6. col. 86. aliam Godefridi Lingon. Episc. in iisdem Instrum. tom. 4. col. 179. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Retinentia, Eadem notione. Donatio ann. 1080. in Instrum. novæ Gall. Christ. tom. 6. col. 23 :
Sed hæc omnia remaneant sine ulla observatione et Retinentia omni tempore in communia prædictæ Canonicæ S. Pauli.
Rursus occurrit in alia Donatione ann. 1142. ibid. col. 37. Conventione ann. 1111. in Probat. novæ Hist. Occitan. col 378. in Charta ann. 1145. ibid. col. 510. in alia ann. 1149. ibid. col. 525. etc. Vide Retenta, Retentatio 2. Retentus et Retinaculum.