« 3 retentio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 159b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETENTIO3
3. RETENTIO, Practicis, Retractus, qui duplex est, feodalis, et agnatorum. Nam
prædium a vassallo venditum potest dominus, reddito et exsoluto condicto pretio, sibi
retinere, ita etiam agnati, prædia avita præsertim, ab agnatis distracta, Droit de
retrait et de retenue, in Charta ann. 1427. apud Thomasserium in Consuet. Bituric.
pag. 126. Charta Libertatum oppidi de S. Paladio in Biturigib. ann. 1279 :
Ita tamen quod Retentionem non poterimus petere nec habere de hœreditatibus ipsorum hominum sitis in censivis nostris, quamdiu aliquis de genere venditoris velit Retentionem habere, qui attingat venditori de latere, a quo movet res alienata.Vide Consuetud. Meledun. art. 127. Bituric. tit. 19. Senonens. art. 185. Silvanect. art. 226. Ambian. art. 18. 43. Claromont. art. 93. Bellilocensem art. 5. Castelletensem in Biturigibus art. 31. etc. de Nancæis in Biturigibus art. 10. 11. etc.
P. , 1766.
◊ Hinc Littera
retentionis, qua quis eo jure uti se velle significat. Charta ann. 1360. inter Stat.
Delphin. pag. 33. v° : De litteris Retentionis et laudationis, tres grossos.