« »
 
[]« 5 retentio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 159c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETENTIO5
5. RETENTIO, Tributum quodvis, ut videtur. Charta Aimerici de Narbona ann. 1176. in Instr. novæ Gall. Christ. col. 46 :
Convenio etiam et plivio, quod monasterium (Fontis-frigidi) jam dictum, et ea quæ ad ipsum ullo modo pertinent, manuteneam et deffendam pro posse meo et sensu, sicut mea propria, et sine censu et usatico, et sine omni Retentione.
Hoc est, nullum mihi retinendo seu exigendo tributum pro defensione mea ; nisi forte sine omni Retentione idem sonent quod absque ulla exceptione quæcumque monasterii sunt defendam. Vide Retinementum. Homagium Comiti Armaniaci præstitum ann. 1418 :
Item plus in prædicto loco habet et percipit feuda agraria, rendas, oblias, vestas, laudimia, investiones, Retentiones, etc.