« 1 retinere hominem alterius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 161b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETINERE1
1. RETINERE Hominem Alterius, olim vetitum omnino, quod tenentes ita glebæ adstringerentur, ut a dominorum
servitio eos abstrahere cuiquam non liceret. Charta anni 1221 :
De omnibus, qui possunt retinere apud Cabilonem homines ; nullus potest retinere hominem alterius in Cabilone vel appendiciis, nisi juste et pacifice fuerit homo a domino suo separatus.Assisiæ Comitatus Campaniæ ann. 1296 :
Dicebant ipsos fratres esse homines de corpore, et tanquam homines de corpore sequebantur ipsos, et petebant tanquam suos homines sibi liberari.Tabularium Abbat. Reigniacensis Ord. Cisterc. ann. 1251 :
Cum controversia verteretur ad invicem inter nos, et super eo, quod nos Abbas et Conventus volebamus habere et Retinere homines ad manendum in territorio nostro, quod dicitur terra S. Petri juxta villam de Lugis, ego vero Robertus (de Tanlaio) e contrario dicebam, quod in eodem territorio nullus poterat Retinere homines ad manendum vel habere, absque mea permissione vel voluntate, etc.Assisiæ Hierosol. MSS. cap. 270 :
Se aucun vilain s'en part, ou s'enfuit de la terre de son Seignor, et vait en autre terre, et il demeure auci come par apaut, ou sodées dou Seignor, il doit torner en la terre de son Seignor si tost comme il le requerra, que celui qui l'a en sa terre, ne le peut, ne ne doit Retenir par l'assise.
◊ Idem jus dominis erat in Judæos. Statutum S. Ludovici de
Judæis ann. 1238 :
Nec aliquis in toto regno poterit Retinere Judæum alterius dominii, et ubicumque aliquis invenerit Judæum suum, ipsum licite capere poterit, tanquam proprium servum, quamcumque moram fecerit Judæus sub alterius dominio, vel in alio regno.Vide Percursus.