« »
 
[]« Retracta maris » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 164b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETRACTA
RETRACTA Maris, Quidquid agri relinquitur mari regrediente. Charta ann. 1205. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 289 :
Dono iterum et concedo dicte Abbatie (de Blancha Ordinis Cisterc.) in perpetuum totum clodicium meum de Hero insula, quod vocatur clodicium domine Gelose, et terras que dicuntur Isleas dicto clodicio proximas, necnon et totas Retractas maris dictis clodiciis et terris contiguas, prout longe lateque durare videntur. In montibus vero dono et concedo dicte Abbatie in perpetuum totas Retractas de la Besse secus Oroest sitas.