« »
 
[]« Retractio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 164c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETRACTIO
RETRACTIO, Abrogatio, abolitio. Concilium Carthag. ann. 525. apud Acherium tom. 6. Spicil. pag. 8 :
Si enim admiserimus ea quæ antea constituta sunt in Retractionem vocari, nihil in divinis humanisque actibus, nihil in sacris publicisque rebus obtinere ullam poterit firmitatem.
Forte legendum est Retractationem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Retractio Bursæ, Idem quod mox Retractus bursæ. Charta Richardi de Breteville e Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 678 :
Pro hac autem quitatione et Retractione bursæ dicti Religiosi michi undecim libras persolverunt.
P. Carpentier, 1766.
Idem quod supra Retractatio. Retraction, eodem sensu, in Consuet. ducat. Burg. art. 109. 110. 111. 112. 113. Comitat. art. 69. 71. 76. 77. 78. et Insul. art. 92. Necrolog. MS. eccl. Paris. :
ix. Kal. Dec. Obiit Guillelmus episcopus.... Dedit etiam octoginta libras Parisiensium, de quibus sexaginta libræ positæ fuerunt in Retractione domus sitæ in paraviso ad portam claustri, juxta ecclesiam S. Johannis Rotundi.
Vide Retractus bursæ.