« »
 
RETRACTUS 1, RETRACTUS 2, RETRACTUS 3.
[]« 1 retractus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 165a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETRACTUS1
1. RETRACTUS, Gall. Retraite, Receptus, receptaculum. Epistola Caroli VIII. Regis Franc. ad summum Pontificem, apud Acherium tom. 7. Spicil. pag. 202 :
Cui (Meldensi civitati) terra subest admodum frugifera, et alimoniæ opportuna, ac commodum receptaculum, et securus utique Retractus fuit, et olim quibusdam prædecessoribus nostris in adversitatibus suis refugium et tutamen validissimum.
Statuta Collegii Narbon. ann. 1379. apud Lobinellum tom. 5. Histor. Paris. pag. 667. col. 1. num. 15 :
Item pecunie legatorum, donatorum, novorum introituum, locagiorum camerarum... serventur fideliter... in una secum camera, quæ, si fieri potest, habeat Retractum duorum hostiorum vel duarum serarum, sub uno coffro sex clavium, quarum unam semper custodiat Provisor, etc.
Hic arculam intelligo majori arca inclusam, in qua pecunia servabatur. Vide Retractus 2. Retractus Tertulliano adv. Gnosticos cap. 1. idem est quod apud Vitruvium Retractio ; nostris vero Retrait, alias forica erat.
P. Carpentier, 1766.
Retrait, in Charta Caroli V. ann. 1378. ex Tabul. Regniac. :
Toutesfoiz qu'il leur a pleu ou temps passé ont eu Retrait et refuge en nostredite forteresce.
Domus seu habitatio eadem voce significatur, in Lit. remiss. ann. 1416. ex Reg. 169. Chartoph. reg. ch. 370 :
Comme le suppliant....... venoit à son Retrait et à sa chambre, ou il demouroit, devant la place S. Denis de la Chartre à Paris, etc.
P. Carpentier, 1766.
Longe vero aliud sonat vox Retrait, in Lit. remiss. ann. 1383. ex Reg. 124. ch. 143 :
Le suppliant demandoit à avoir le Retrait de ladite vérité, nons, seurnons et dépositions de tesmoings.
Ubi idem videtur quod Descriptio seu exemplar inquisitionis, de qua hic agitur, vel ejusdem communicatio. Vide supra Rescriptio.
Retractus Bursæ, Redemptio prædii ab agnato distracti, pretio emptori reddito, vulgo Retrait lignager, Practicis nostris. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1310. ex 47. Regesto Tabularii Regii num. 101 :
Et postmodum Evrardinus de Monte, et Guillelmus de Mercato armigeri consobrini præfati Perrini, qui in bonis ejusdem Perrini, si ipsum sine liberis decedere contingeret, se debere succedere asserebant, tanquam propinquiores[] venditoris ejusdem, dictum reditum per bursæ Retractum peterent rehabere, et ad hoc idem Miles noster eosdem admittere recusaret, etc. Retrait et clameur de bourse,
in Charta ann. 1474. Alia ann. 1287 :
Sus un retrait, que ledit Jean demandoit par la bourse à avoir de ladite Demoiselle, etc.
Vide Retrahere 2. et Retractio.
[]« 2 retractus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 165b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETRACTUS2
2. RETRACTUS, Secessus. Memor. H. Cam. Comput. Paris. fol. 4. r°. ad ann. 1413 :
Johannes de Pulligny, dictus Chappellain, scutifer, ordinatus custos denariorum, coffrorum regis et clavium camerarum existentium supra cameram regis, et de ejus Retractu, nec non coffrorum in quibus ponuntur seu poni consueverunt... jocalia pro corpore regis.
Quo sensu etiam intelligenda sunt Statuta laudata supra voce Retractus 1.
[]« 3 retractus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 165b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RETRACTUS3
3. RETRACTUS, Locus, ut videtur, stagno inferior, in quem illius aquæ interdum effluunt. Charta Phil. Pulc. ann. 1307. in Reg. 44. Chartoph. reg. ch. 6 :
Donamus quasdam pecias pratorum et Retractuum, quas in præsenti in villa de Gournaio..... habebamus, videlicet..... Retractus magni vivarii de Gournaio..... Item Retractus parvi vivarii ;..... præterea Retractus de vivario de Torchiaco, contingentes ex una parte terram de hospitali, etc.